- VIRIDARIUM
- VIRIDARIUMapud Lamprid. Heliogabalo, c. 33. Montem nivium in viridario domus aestatefecit, advectis nivibus: quid ist, notum. Cuiusmodi Viridaria apud Romanos instructa fuisse hominibus, qui colerent et ornarent, probat sepulehralis Inscriptio: L. Cornelii. L. L. Sasae. magn I. viridari I. monumentum etc. Laur.Pignorius, Comm. de Servis. Ulpianus Viridarios, servos istiusmodi viridiorum curae praepositos, vocat docetque Viridia Hortos fuisse seu loca virentibus herbis graminibusque et arbustis consita, et voluptatis causâ comparata, Viridaria quoque dicta, Tit. Popma, de Operis Servor. Sic Sueton. in Tib. c. 60. Militem Praetorianum, ob surreptum e Viridario Pavonem, capite punivit. Lamprid. In Heliogabalo, loc. cit. et Vegetius, l. 4. c. 7. Alii. Viridium etiam meminit Vitruvius, l. 5. c. 9. et l. 6. c. 6. et Seneca, Ep. 86. Apud Capitolinum, Viridaria lauro, myrto et taxo frequentata, habes in Gordiano III. c. 32. ubi Casaubon. vide. Graece Glossae, ἀνθεῶν᾿α viridarium vocant, ut alia omittam. Neque vero solum in praediis suis Viridaria habuêre Veteres, sed et in doliis aggestâ terrâ nonnumquam defodiebant, uti liquet ex leg. 26. ff. de instr. vel instrum. legat. Quin et in fenestris, amoenitatis gratiâ in terdum habebantur, ut ex Martiali, l. 11. Epigr. 19. v. 1. 2. et Plinio, l. 19. c. 4. vidimus supra. Supra aedificia quoque Romanis sua viridaria fuisse discimus, ex leg. 12. ff. de servit. urb. praed. Vide etiam supra, voce Nemus, item Tectum. Pro coemeterio Monasterii vox occurrit in Tabular. Prioratus de Domina in Delphinatu, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.